- TRITHEMIUS Johannes
- TRITHEMIUS JohannesAbbas Spanhemius, e pago Tritenheim, dioeces. Trevirensis. Divinarum humanarumque rerum scientissimus. Obiit A. C. 1516. in Monasterio S. Iacobi Herbipoli. Scripsit plurima, inter quae eminent: Tractat. de Illustr. Script. Ecclesiasticis 970. Item de Viris Illustr. Germaniae, ut er de Viris Illustrib. Ordinis S. Benedicii. Scripsit quoque Chronica, vitas SS. vatios tracta tus Asceticos; de plygraphia libros 6. Unum de Steganographia. Idem a quibusdam censetur, auctor libelli, A. C. 1612. editi, cum titulo, Veterum Sophorum sigilla et imagines magicae, sive sculptura lapidum aut gemmarum ex nomine Tetragrammato, cum signatura planetarum: aliis contrarium probantibus. Necromantiae et commercii cum Daemonibus a non paucis, inprimis a Carolo Bovillo, accusatus; defenditur a Ic. Cohorio, Boissardo, Blasio Vigenerio, Adamo Tannero, Abbate Sigismundo, in libro Trithemius sui ipsius vindex. Vide A. Thevet. in elog. Voss. l. 3. de Hist. Lat. c. 10. Naudaeum, apolog. c. 17. etc. eius duo artificia Chymica, quibus ignes procuravetit aeternos, memorat Scholiastes ad Libavii l. de Naphtha, c. 6. eaque dicit esse duo lumina aeterna, quorum lampades constructae ptuierint quôlibet locô reponi. Sunt, inquiens, 2. lumina, quorum prius miscet sulpuris, et aluminis calcinati quaternas uncias et in sublime actis flores conficit, Florum sextantem cum semuncia iugit Boraso Crystallino Veneto unciali: inque concha vitrea contritis affundit Spiritum vini quater destillatum et factâ digestione, abstractô illô, novum reponit; idque repetit bis ter vel quater, donec sulpur in aerea lumina candefacta sine fumo instar ceraefluat: Hoc pahulum est. Postea adornandum et ellychmum est hâc arte: Asbesti lapidis filamenta longitudine fere digiti auricularis, crassitie vero mediâ colliguntur sericô albo, Factum inde ellychnium, in vitro Venteto, sulpure seu alumine prius purgatô, conspergitur tumulaturque et in arena calente horis 24. decoquitur, bulliente semper sulpure. Inunctum delibutumque sic disponitur, in concha vitrea, ut emineat paululum; aggeritur sulpur praeparatum, concha in arenam calentem infertur, ut liqueseat sulpur et comprehendat ellychnium: quod incensum ardet iugi flammâ, poterisque lampadem quôlibet locô reponere. Hic est ignis aeternus prior. Posterior ita habet: Salis tosti librae affunde acetum ex vino forti; abstrabe usque ad consistentiam olei. Rcdde novum, macera, distillaee, ut ante; idque quater: In aceto hoc infunde vitri antimonii subtilissime aevigati libram: Repone infusionen in einerem calidum horis sex clausô vase, ut extrahatur tinctura rubicunda. Effusô isto acetô, submitte aliud, atque iterumextrahe, repetens, laborem, donec totarubedo resoluta sit et extracta: Coagula extractiones, usque ad olei consistentiam; quam in balneo rectisicva ad puritatem: Cape deinde pulverem antimonii, ex quo rubedo extracta est et in minutissimum pollinem redige; c vi in vitrum iniecto infunde oleum rectificatum: abstrahe et redde septies, donec corpus devoret totum suum oleum, fiatque siceum: Haec extrahe pervini spiritum toties mutatum, donec essentia tota exierit: Menstrua collecta in phiala Veneta inductua papyrôquintuplici destilla, ut spirituexeunte, in fundo maneat oleum incombustibile; cuius usus est cum ellychnio, ut sulpuris, de quo antea. Quo de artificio, qui sentiat Fortunius Licetus, vide eum de Lucernis Veter. l. 2. c. 44.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.